Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.11.1 | Cic. Fam. 13.11.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.12.1 |
13.11.1
quia semper animadverti studiose te operam dare ut ne quid meorum tibi esset ignotum , propterea non dubito quin scias non solum cuius municipi sim , sed etiam quam
diligenter soleam meos municipes Arpinatis tueri . quorum quidem omnia commoda omnesque facultates , quibus et sacra conficere et sarta tecta aedium sacrarum locorumque communium tueri possint , consistunt in iis vectigalibus , quae habent in provincia Gallia . ad ea visenda pecuniasque , quae a colonis debentur , exigendas totamque rem et
cognoscendam et administrandam legatos equites Romanos misimus , Q . Fufidium Q . f . , M . Faucium M . f . , Q . Mamercium Q . f .
13.11.2
peto a te in maiorem modum pro nostra
necessitudine ut tibi ea res curae sit operamque des ut per
te quam commodissime negotium municipi administretur
quam primumque conficiatur , ipsosque , quorum nomina scripsi , ut quam honorificentissime pro tua natura et quam
liberalissime tractes .
13.11.3
bonos viros ad tuam necessitudinem adiunxeris municipiumque gratissimum beneficio tuo de . vinxeris , mihi vero etiam gratius feceris , quod cum semper tueri municipes meos consuevi , tum hic annus praecipue ad meam curam officiumque pertinet . nam constituendi municipi causa hoc anno aedilem filium meum fieri volui et fratris filium et M . Caesium , hominem mihi maxime necessarium ; is enim magistratus in nostro municipio nec alius ullus creari solet . quos cohonestaris in primisque me , si res p . municipi tuo studio , diligentia bene administrata erit . quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.11.1 | Cic. Fam. 13.11.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.12.1 |